- DIACONUS
- DIACONUSquid sub Apostolis designarit, notum. Refert chrysost. ep. ad Philipp. c. 1. v. 1. Diaconos, Presbyteros et Episcopos, primo communicasse invicem sua nomina, ex a Tim. c. 4. v. 5. Hinc forte, et quod mensuras bus Episcopo Presbyteris dividebat aliquis e Diaconis, elatius se erga Presbyteros Diaconi gerebant: atque inde enatus Concilii Niceni canon. 20. quo Presbyteris subiciuntur. Numerum et ministerium primitivum diu retinuit Diaconus; illum in septenario: istud in curandis mensis, pecuniâ publicâ, viduis et pauperibus. Sed operam interea navat, extra parietes Ecclesiae: ingressus praedicantem Episcopum custodit, partesque obtainet in celebratione divinorum. Et quia septem Romae urbis regiones, hinc et ibidem totidem Diaconi, cum aequali Subdiaconorum numero. Constantinopoli duo erant Diaconorum ordines: Unus maiorum, qui αρχοντικοὶ Διάκονοι, n. 6. de quorum officio. Vide Meurs. Alter minorum, quorum inmagna Eccl. erant 100. Iustin. Novell. 3. quos Heraclius ad 150. extendit, qui Subdiaconorum 60. tantum esse voluit, cum prius 90. essent. In Blanchernarum vero Ecclesia Diaconi tantum erant 12. Diaconissoe 6. (cum in Mag. Ecclesia harum essent 40.) et Subdiaconi 8. atque occupabantur circa ambonem lectionemque sacram Evangelii. Solum ab Episcopo ordinandus est Diaconus, at iuxta Concil. Carthag. can. 16. non ante 25. Aetatis Annum. Exinde secundum Concil. Constantinop. 8. Can. 5. εἰς τὴν αρχιεροσυν´ην, ad Archipresbyteratum vel Episcopatum ascenderet, sed exactis iam prius in diaconatu Annis 3. in Subdiaconatu 2. et in officio lectoris uno. Ceterum de officio Diaconi, vide Raban. Maur. de Institut. Cleric. l. 1. c. 7. et ep. ad Reginbald. Durand. de div. off. l. 2. c. 2. Hieronym. l. de 7. Ordinibus Eccles. c. de quinto gradu. Isidor. Iun etc. Reperitur quoque in Ecclesia prima archidiaconus, qui et Archilevita dicitur: Sie Laurentium, qui A. C. 260. passus est, Archidiaconum fuisse, refert Anastas. in Sixto; cui fidem facit multo antiquior Aur. Prudent. eius munus ita describens, vel περὶ ςτεφανῶν, v. 277.Hic primus e septem viris,qui stant ad aram proximi,Levita sublimis gradic,Et coeteris proestantior:Claustris sacrorum praeerat,Caelestis arcanum domus,Fidis gubernans clavibus,Votasque dispensans opes.De huius institutione, Hieron. ep. ad Evagr. ait, Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiacon. vocent. Inferiori saeculo evocabatur ad hoc munus, prae ceteris antiquior. Constantinopoli eligebatur ab Imperatore, ex 6. Catacaelorum ordine, i.e. ab Rectoribus sex Principalium Ecclesiarum. Sed hic ArchidiaconusPalatinus fuit, non Ecclesiasticus; clerumque palatii tantum regebat, non Ecclesiae, quae suo tum caruit Archidiacono, ut refert Codin. in Offic. Constantinop. Pari elatione reperitur Archipater, pro Archiepiscopo Rhemensi: Archiprior pro militiae templi praefecto, etc. vide Spelman. Glossar Archaeol. Ceterum, Diaconi Regionarii quinam dicti sint in Ecclesia Rom. ex supra dictis liquet; nempe qui singularum Urbis Regionum, quae VII. erant, Diaconiis praeficiebantur. Horum VII. fuisle docet et Anastas. in S. Evaristo: munus corum, cantare quoque Evangelium in Stationibus, refert vetus Ceremoniale, apud Baron. A. C. 1057. n. 22. ubi XII. illorum fuisse additur. Praeter hos, Diaconi erant, Palatini vel Basilici, dicti 4. ex 18. Cardinalibus Diaconis, quod in Palatio et Basilica Lateranensi Papae ministrarent, inquit Onuphr. Panvin. At idem Ceremoniale VI. eorum fuisse, habet. Munus illorum Evangelium in Aede Lateranensi; ut Subdiaconorum Palatinorum, Epistolas et Lectiones ibidem, cantare. De Diaconis Stationariis, quo modo appellarentur, qui Pontifici ad stationem aliquam profecto ministrarent, quorumque munus temporarium erat, vide Car. du Fresne in Glossar. ut et de Diaconis Testimonialibus, qui Ep. praedicantem custodiebant, in hac voce, it. in voce Syncellus: Sicut de Diacono Perscrutatore, supra in Circumlustrator. Hinc Diaconale, in Chron. Abbatum Gemblac. vestis Diaconorum. Et Diaconale officium, in Ecclesia CP. de quo vide infra in voce Hieromnenion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.